Capitulātiō de integrātiōne Grōcarōrum
Annō ab initiō rēgnī dracōnum XLII et XII rēgnī nostrī, nōs Theodulfus rēx ēlēctus atque dēfēnsor fideī vērae expugnāvimus Grōcarōs et īnstituimus rēgnum Eriānōrum in occidente. Nunc Grōcarī multī remanent quī omnēs pāgānī sunt. Pro integrātiōne Grōcanōrum remānsōrum in cīvitātem Eriānōrum, haec capitula de integrātiōne Grōcanōrum cōnstituimus.
Capitula de ēdictīs.
I. Iubēmus ut templa & aedēs pāgānae omnēs dēstruantur.
II. Iubēmus ut ecclēsiae cōnstruantur in urbēs omnēs Grōcanōrum.
III. Iubēmus ut Grōcarōs omnēs ab sacerdōtibus fidem vēram doceantur. Pro argūmentō conversiōnis Grōcarī omnēs sacerdōtī vōtum parātum facere dēbent.
IV. Iubēmus ut sacerdōtēs & sortilegōs pāgānōs inquīsītiōnī dentur ob conversiōnem.
V. Iubēmus ut corpora omnia Grocanōrum conversōrum vel pāgānōrum secundum rītum Eriānōrum crementur.
VI. Iubēmus ut Eriānī et Grōcarī conversī pro maleficiīs similiter persolvant, sed Grōcarī pāgānī bis persolvant.
Capitula de maleficiīs.
VI. Si quis falsōs deōs pāgānōrum nōn renūntiāverit moriātur.
VII. Si quis templum vel aedis pāgāna aedificāverit moriātur.
VIII. Si quis rītibus pāgānīs ecclēsiam inquināverit vel īnstrūmentīs sacrīs pro rītibus pāgānīs ūsus erit moriātur.
IX. Nēminī licet possidēre scrīptūrās vel īdōla pāgāna sine permissiōne rēgis vel inquīsītiōnis. Si quis scrīptūrās vel īdōla pāgāna sine permissiōne possidēns inventus erit moriātur.
X. Si quis animal occīderit et falsīs deīs obtulerit vel secundum rītum pāgānōrum eam carnem sacrificiī comēderit & sanguinem biberit moriātur. Sed tamen cōnsīderētur ā sacerdōte utrum libenter comēderit necne.
XI. Si quis maleficia mortālia perpetrāverit & sacerdōtī vērāciter & sincērē cōnfessus erit, de morte excūsētur. Sacerdōs cōnstituet poenam aequam.
XII. Si quis Grōcarum conversum diffāmāverit propter orīginem eius persolvet ei dēnāriōs aureōs quīndecim.
|